Trouvé 857 Résultats pour: Suum
AIN fecit Dominus quæ cogitavit conplevit sermonem suum quem præceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et lætificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum (Lamentationes 2, 17)
RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmæ si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta (Lamentationes 2, 20)
DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam (Lamentationes 3, 12)
JOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes (Lamentationes 3, 29)
FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici (Lamentationes 3, 46)
CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suæ et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta ejus (Lamentationes 4, 11)
propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad judices nostros qui judicaverunt in Israël et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israël et Juda (Liber Baruch 2, 1)
quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ (Liber Baruch 2, 30)
Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub cælo est (Liber Baruch 5, 3)
sub firmamento autem pinnæ eorum rectæ alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur (Prophetia Ezechielis 1, 23)
et dixit Dominus sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos (Prophetia Ezechielis 4, 13)
ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis (Prophetia Ezechielis 4, 17)