Mosaico decorativo

Trouvé 857 Résultats pour: Suum

  • quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu (Liber II Paralipomenon 32, 14)

  • non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu (Liber II Paralipomenon 32, 15)

  • epistulas quoque scripsit plenas blasphemiæ in Dominum Deum Israël et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiæ eruere non poterit populum suum de manu ista (Liber II Paralipomenon 32, 17)

  • qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit pænitentiam valde coram Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 33, 12)

  • deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem ejus reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus (Liber II Paralipomenon 33, 13)

  • reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio ejus ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël continentur in sermonibus regum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 18)

  • et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Esdrae 2, 59)

  • sed et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quæ et posita sunt in templo Dei (Liber Esdrae 6, 5)

  • Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)

  • Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium (Liber Esdrae 7, 10)

  • post eum ædificavit Anania filius Selemiæ et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ contra gazofilacium suum post eum ædificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Judicialem et usque ad cenaculum Anguli (Liber Nehemiae 3, 30)

  • factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum (Liber Nehemiae 4, 15)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina