Trouvé 857 Résultats pour: Suum
qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem (Liber II Regum 8, 14)
noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus (Liber II Regum 8, 19)
festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu (Liber II Regum 9, 13)
et inposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 9, 28)
venit Hieu Hiezraël porro Hiezabel introitu ejus audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram (Liber II Regum 9, 30)
ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum (Liber II Regum 9, 31)
reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezraël comedent canes carnes Hiezabel (Liber II Regum 9, 36)
Athalia vero mater Ahaziæ videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium (Liber II Regum 11, 1)
accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione (Liber II Regum 12, 5)
et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Jacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in præsens tempus (Liber II Regum 13, 23)
cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum (Liber II Regum 14, 5)
ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quæ est in Opher (Liber II Regum 14, 25)