Trouvé 3022 Résultats pour: Sun
hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent (Actus Apostolorum 17, 11)
qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt (Actus Apostolorum 17, 15)
Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt hic cæli et terræ cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)
si vero quæstiones sunt de verbo et nominibus et legis vestræ vos ipsi videritis judex ego horum nolo esse (Actus Apostolorum 18, 15)
hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu sciens tantum baptisma Johannis (Actus Apostolorum 18, 25)
his auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu (Actus Apostolorum 19, 5)
et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed pæne totius Asiæ Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt (Actus Apostolorum 19, 26)
his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum (Actus Apostolorum 19, 28)
quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem (Actus Apostolorum 19, 38)
ubi cum fecisset menses tres factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam (Actus Apostolorum 20, 3)
adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime (Actus Apostolorum 20, 12)
ipsi scitis quoniam ad ea quæ mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istæ (Actus Apostolorum 20, 34)