Trouvé 3022 Résultats pour: Sun
interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversæ sunt universæ facies in auruginem (Liber Ieremiae 30, 6)
omnes amatores tui obliti sunt tui te non quærent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua (Liber Ieremiae 30, 14)
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)
hæc dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt (Liber Ieremiae 31, 15)
si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 20)
magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum ejus (Liber Ieremiae 32, 19)
et ingressi sunt et possederunt eam et non obœdierunt voci tuæ et in lege tua non ambulaverunt omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala hæc (Liber Ieremiae 32, 23)
ecce munitiones extructæ sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui prœliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiæ et quæcumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis (Liber Ieremiae 32, 24)
et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Judam (Liber Ieremiae 32, 35)
agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Juda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 32, 44)
quia hæc dicit Dominus Deus Israël ad domos urbis hujus et ad domos regis Juda quæ destructæ sunt et ad munitiones et gladium (Liber Ieremiae 33, 4)
hæc dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et jumentum in civitatibus Juda et foris Hierusalem quæ desolatæ sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore (Liber Ieremiae 33, 10)