Trouvé 3022 Résultats pour: Sun
et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem ejus et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra (Liber I Maccabaeorum 1, 10)
in diebus illis exierunt ex Israël filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quæ circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala (Liber I Maccabaeorum 1, 12)
et fecerunt sibi præputia et recesserunt a testamento sancto et juncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum (Liber I Maccabaeorum 1, 16)
et ingemuerunt principes et seniores virgines et juvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est (Liber I Maccabaeorum 1, 27)
et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum (Liber I Maccabaeorum 1, 37)
sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo dies festi ejus conversi sunt in luctum sabbata ejus in obprobrium honores ejus in nihilum (Liber I Maccabaeorum 1, 41)
et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram (Liber I Maccabaeorum 1, 55)
et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt (Liber I Maccabaeorum 1, 66)
sancta in manu extraneorum facta sunt templum ejus sicut homo ignobilis (Liber I Maccabaeorum 2, 8)
vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt trucidati sunt juvenes ejus in plateis et juvenes ejus ceciderunt gladio inimicorum (Liber I Maccabaeorum 2, 9)
et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum (Liber I Maccabaeorum 2, 38)
et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis (Liber I Maccabaeorum 2, 41)