Trouvé 3022 Résultats pour: Sun
dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe (Liber Iob 7, 6)
desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei (Liber Iob 7, 16)
hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram (Liber Iob 8, 9)
numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis (Liber Iob 10, 4)
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora (Liber Iob 10, 5)
breves dies hominis sunt numerus mensuum ejus apud te est constituisti terminos ejus qui præterire non poterunt (Liber Iob 14, 5)
et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui (Liber Iob 15, 10)
ecce inter sanctos ejus nemo inmutabilis et cæli non sunt mundi in conspectu ejus (Liber Iob 15, 15)
habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quæ in tumulos sunt redactæ (Liber Iob 15, 28)
nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei (Liber Iob 16, 8)
aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt pœnis meis (Liber Iob 16, 11)
caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt (Liber Iob 17, 7)