Trouvé 3176 Résultats pour: Sum
etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et tædebit me vitæ meæ (Liber Iob 9, 21)
unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit (Liber Iob 9, 22)
si autem et sic impius sum quare frustra laboravi (Liber Iob 9, 29)
loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere (Liber Iob 9, 35)
tædet animam meam vitæ meæ dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animæ meæ (Liber Iob 10, 1)
instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et pœnæ militant in me (Liber Iob 10, 17)
quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret (Liber Iob 10, 18)
dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo (Liber Iob 11, 4)
et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer (Liber Iob 11, 17)
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim hæc quæ nostis ignorat (Liber Iob 12, 3)
apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam (Liber Iob 12, 13)
apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur (Liber Iob 12, 16)