Mosaico decorativo

Trouvé 3176 Résultats pour: Sum

  • ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem æneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan (Liber II Regum 18, 4)

  • cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens (Liber II Regum 19, 9)

  • cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israël (Liber II Regum 19, 22)

  • per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros ejus electas abietes ejus et ingressus sum usque ad terminos ejus saltum Carmeli ejus (Liber II Regum 19, 23)

  • habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego præscivi et furorem tuum contra me (Liber II Regum 19, 27)

  • et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum (Liber II Regum 19, 30)

  • dixerat autem Ezechias ad Esajam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini (Liber II Regum 20, 8)

  • et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus (Liber II Regum 20, 10)

  • invocavit itaque Esajas propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus (Liber II Regum 20, 11)

  • idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum (Liber II Regum 22, 20)

  • et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunæ et duodecim signis et omni militiæ cæli (Liber II Regum 23, 5)

  • insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israël et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum (Liber II Regum 23, 15)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina