Trouvé 3176 Résultats pour: Sum
et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quæ steti coram te hic orans Dominum (Liber I Samuelis 1, 26)
exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia lætata sum in salutari tuo (Liber I Samuelis 2, 1)
venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum hæc dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Ægypto in domo Pharaonis (Liber I Samuelis 2, 27)
et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël (Liber I Samuelis 2, 28)
propterea ait Dominus Deus Israël loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles (Liber I Samuelis 2, 30)
et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi (Liber I Samuelis 3, 6)
in die illo suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus incipiam et conplebo (Liber I Samuelis 3, 12)
vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait præsto sum (Liber I Samuelis 3, 16)
et dixit ad Heli ego sum qui veni de prœlio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi (Liber I Samuelis 4, 16)
cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum juxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse judicavit Israël quadraginta annis (Liber I Samuelis 4, 18)
rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duæ palmæ manuum ejus abscisæ erant super limen (Liber I Samuelis 5, 4)
dixit autem Samuhel congregate universum Israël in Masphat ut orem pro vobis Dominum (Liber I Samuelis 7, 5)