Trouvé 3176 Résultats pour: Sum
nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem juncturæ inferioris ut aptari possit cum superumerali (Liber Exodus 28, 27)
deorsum vero ad pedes ejusdem tunicæ per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis (Liber Exodus 28, 33)
ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum (Liber Exodus 28, 34)
sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus (Liber Exodus 29, 12)
sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum jecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare (Liber Exodus 29, 13)
unum quoque arietum sumes super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus (Liber Exodus 29, 15)
ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina ejus ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius (Liber Exodus 29, 17)
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimæ Dei (Liber Exodus 29, 18)
quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextræ auriculæ Aaron et filiorum ejus et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum (Liber Exodus 29, 20)
tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini (Liber Exodus 29, 23)
sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam (Liber Exodus 29, 26)
et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud (Liber Exodus 30, 7)
