Trouvé 3176 Résultats pour: Sum
rursum detestatus sum omnem industriam meam quæ sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me (Liber Ecclesiastes 2, 18)
didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quæ fecit Deus ut timeatur (Liber Ecclesiastes 3, 14)
quod factum est ipsum permanet quæ futura sunt jam fuerunt et Deus instaurat quod abiit (Liber Ecclesiastes 3, 15)
quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus jumentorum descendat deorsum (Liber Ecclesiastes 3, 21)
rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiæ proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est (Liber Ecclesiastes 4, 4)
quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur (Liber Ecclesiastes 4, 14)
pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit (Liber Ecclesiastes 5, 13)
hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur lætitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus et hæc est pars illius (Liber Ecclesiastes 5, 17)
melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et præsumptio spiritus (Liber Ecclesiastes 6, 9)
verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus (Liber Ecclesiastes 9, 11)
positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum (Liber Ecclesiastes 10, 6)
si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia (Liber Ecclesiastes 10, 10)