Trouvé 3176 Résultats pour: Sum
et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi (Liber II Maccabaeorum 2, 9)
sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum (Liber II Maccabaeorum 2, 10)
et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est (Liber II Maccabaeorum 2, 11)
et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus (Liber II Maccabaeorum 2, 27)
fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent (Liber II Maccabaeorum 3, 2)
ita ut Seleucus Asiæ rex de reditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes (Liber II Maccabaeorum 3, 3)
sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent (Liber II Maccabaeorum 3, 9)
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc et victualia viduarum ac pupillorum (Liber II Maccabaeorum 3, 10)
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse (Liber II Maccabaeorum 3, 12)
jam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem (Liber II Maccabaeorum 3, 16)
subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum ejecerunt (Liber II Maccabaeorum 3, 27)
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem (Liber II Maccabaeorum 3, 32)