Trouvé 772 Résultats pour: Suam
an ignoratis quæ ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid prævaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea (Liber II Paralipomenon 32, 13)
et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio (Liber II Paralipomenon 32, 21)
a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël (Liber II Paralipomenon 36, 13)
hii sunt autem filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Judam unusquisque in civitatem suam (Liber Esdrae 2, 1)
Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)
et juxta eos ædificavit Jejada filius Aromath contra domum suam et juxta eum ædificavit Attus filius Asebeniæ (Liber Nehemiae 3, 10)
post eum ædificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum ædificavit Azarias filius Maasiæ filii Ananiæ contra domum suam (Liber Nehemiae 3, 23)
sursum autem a porta Equorum ædificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam (Liber Nehemiae 3, 28)
post eos ædificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum ædificavit Semeja filius Secheniæ custos portæ orientalis (Liber Nehemiae 3, 29)
et dixi eis non aperiantur portæ Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausæ portæ sunt et oppilatæ et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam (Liber Nehemiae 7, 3)
isti filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Judæam unusquisque in civitatem suam (Liber Nehemiae 7, 6)
hii quæsierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et ejecti sunt de sacerdotio (Liber Nehemiae 7, 64)