Trouvé 1759 Résultats pour: Spe
sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei (Epistula I ad Corinthios 4, 1)
hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur (Epistula I ad Corinthios 4, 2)
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est (Epistula I ad Corinthios 9, 17)
omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet (Epistula I ad Corinthios 13, 7)
videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (Epistula I ad Corinthios 13, 12)
nunc autem manet fides spes caritas tria hæc major autem his est caritas (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus (Epistula I ad Corinthios 15, 19)
nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus (Epistula I ad Corinthios 16, 11)
et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis (Epistula II ad Corinthios 1, 7)