Mosaico decorativo

Trouvé 1759 Résultats pour: Spe

  • Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. (Prophetia Danielis 9, 21)

  • et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis. (Prophetia Danielis 10, 6)

  • Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)

  • Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. (Prophetia Danielis 11, 21)

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. (Prophetia Danielis 13, 23)

  • Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. (Prophetia Danielis 13, 31)

  • Quæ flens suspexit ad caëlum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. (Prophetia Danielis 13, 35)

  • Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum (Prophetia Danielis 13, 56)

  • Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. (Prophetia Danielis 13, 60)

  • Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina