Trouvé 243 Résultats pour: Son
et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum (Evangelium secundum Lucam 21, 25)
et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes (Actus Apostolorum 2, 2)
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus (Actus Apostolorum 10, 34)
zelantes autem Judæi adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum (Actus Apostolorum 17, 5)
et cum non invenissent eos trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt (Actus Apostolorum 17, 6)
quos suscepit Jason et hii omnes contra decreta Cæsaris faciunt regem alium dicentes esse Jesum (Actus Apostolorum 17, 7)
et accepto satis ab Jasone et a ceteris dimiserunt eos (Actus Apostolorum 17, 9)
nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus (Actus Apostolorum 20, 13)
cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen (Actus Apostolorum 20, 14)
venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum (Actus Apostolorum 21, 16)
adspirante autem austro æstimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam (Actus Apostolorum 27, 13)
non est enim personarum acceptio apud Deum (Epistula ad Romanos 2, 11)