Trouvé 2792 Résultats pour: Sit
tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de cælo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem (Liber II Samuelis 21, 10)
secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa (Liber II Samuelis 21, 18)
tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium (Liber II Samuelis 21, 19)
blasphemavit Israël percussit autem eum Jonathan filius Sammaa fratris David (Liber II Samuelis 21, 21)
misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos (Liber II Samuelis 22, 15)
misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis (Liber II Samuelis 22, 17)
cumque ascendissent viri Israël ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus ejus et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad cæsorum spolia detrahenda (Liber II Samuelis 23, 10)
stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam (Liber II Samuelis 23, 12)
necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum (Liber II Samuelis 23, 13)
dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere hæc fecerunt tres robustissimi (Liber II Samuelis 23, 17)
et Banajas filius Jojada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis (Liber II Samuelis 23, 20)
ipse quoque interfecit virum ægyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Ægyptii et interfecit eum hasta sua (Liber II Samuelis 23, 21)