Trouvé 1196 Résultats pour: Sin
loquere ad filios Israël et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ (Liber Numeri 17, 2)
locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron (Liber Numeri 17, 6)
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)
sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum præstoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 18, 2)
sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus cærimoniis ejus alienigena non miscebitur vobis (Liber Numeri 18, 4)
colliget autem vir mundus cineres vaccæ et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est (Liber Numeri 19, 9)
veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco (Liber Numeri 20, 1)
obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 20, 17)
surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis (Liber Numeri 22, 21)
et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinæ et duos pueros habebat secum (Liber Numeri 22, 22)
cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere (Liber Numeri 22, 23)
quem videns asina junxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat (Liber Numeri 22, 25)