Mosaico decorativo

Trouvé 1424 Résultats pour: Sicut

  • et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies propter iniquitatem domus Israël et domus Juda (Liber Baruch 2, 26)

  • sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël (Liber Baruch 2, 28)

  • sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno (Liber Baruch 4, 24)

  • sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum (Liber Baruch 4, 28)

  • sicut enim gavisa est in tua ruina et lætata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione (Liber Baruch 4, 33)

  • exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni (Liber Baruch 5, 6)

  • et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt (Liber Baruch 6, 8)

  • sceptrum autem habet ut homo sicut judex regionis qui in se peccantem non interficit (Liber Baruch 6, 13)

  • ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum (Liber Baruch 6, 15)

  • et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur (Liber Baruch 6, 17)

  • lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo (Liber Baruch 6, 18)

  • propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur (Liber Baruch 6, 26)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina