Trouvé 1424 Résultats pour: Sicut
hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus sicut et sancti Job (Liber Thobis 2, 12)
nam sicut beato Job insultabant reges ita isti parentes et cognati ejus et inridebant vitam ejus dicentes (Liber Thobis 2, 15)
numquid et me occidere vis sicut et jam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suæ et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit (Liber Thobis 3, 10)
hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem dæmonium super eos (Liber Thobis 6, 17)
filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quæ ignorant Deum (Liber Thobis 8, 5)
tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut præcepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia (Liber Iudith 2, 7)
et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terræ sicut lucustæ (Liber Iudith 2, 11)
veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi (Liber Iudith 3, 6)
cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israël tecum perditione disperiet (Liber Iudith 6, 3)
cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris (Liber Iudith 6, 18)
non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur (Liber Iudith 8, 15)
dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur (Liber Iudith 8, 17)