Trouvé 1424 Résultats pour: Sicut
ferrum et æs calciamentum ejus sicut dies juventutis tuæ ita et senectus tua (Liber Deuteronomii 33, 25)
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ quia Moses posuit super eum manus suas et obœdierunt ei filii Israël feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Deuteronomii 34, 9)
et non surrexit propheta ultra in Israël sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem (Liber Deuteronomii 34, 10)
omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum Mosi (Liber Iosue 1, 3)
nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitæ tuæ sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te (Liber Iosue 1, 5)
donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestræ et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum (Liber Iosue 1, 15)
sicut obœdivimus in cunctis Mosi ita obœdiemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose (Liber Iosue 1, 17)
et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra (Liber Iosue 2, 21)
dixitque Dominus ad Josue hodie incipiam exaltare te coram omni Israël ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim (Liber Iosue 3, 7)
fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos (Liber Iosue 4, 8)
filii quoque Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse armati præcedebant filios Israël sicut eis præceperat Moses (Liber Iosue 4, 12)
in illo die magnificavit Dominus Josue coram omni Israël ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret (Liber Iosue 4, 14)