Trouvé 1989 Résultats pour: Septem Filii Saul
quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon regis Juda in tertiodecimo anno regni ejus (Liber Ieremiae 1, 2)
et factum est in diebus Joachim filii Josiæ regis Juda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ filii Josiæ regis Juda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto (Liber Ieremiae 1, 3)
filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad verticem (Liber Ieremiae 2, 16)
convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion (Liber Ieremiae 3, 14)
convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster (Liber Ieremiae 3, 22)
quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt (Liber Ieremiae 4, 22)
super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et jurant in his qui non sunt dii saturavi eos et mœchati sunt et in domo meretricis luxuriabantur (Liber Ieremiae 5, 7)
confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna (Liber Ieremiae 6, 1)
propterea hæc dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt (Liber Ieremiae 6, 21)
filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginæ cæli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent (Liber Ieremiae 7, 18)
quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 7, 30)
et ædificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quæ non præcepi nec cogitavi in corde meo (Liber Ieremiae 7, 31)