Trouvé 1210 Résultats pour: Sem
de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum postulantes adversus illum damnationem (Actus Apostolorum 25, 15)
omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare (Actus Apostolorum 26, 14)
hac ex causa me Judæi cum essem in templo conprehensum temptabant interficere (Actus Apostolorum 26, 21)
et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii (Actus Apostolorum 27, 4)
et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretæ secundum Salmonem (Actus Apostolorum 27, 7)
et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris (Actus Apostolorum 27, 41)
et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis (Actus Apostolorum 28, 1)
et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo (Actus Apostolorum 28, 12)
cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite (Actus Apostolorum 28, 16)
de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem (Epistula ad Romanos 1, 3)
semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos (Epistula ad Romanos 1, 10)
invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles (Epistula ad Romanos 1, 20)
