Trouvé 1210 Résultats pour: Sem
nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris (Liber Leviticus 23, 31)
celebrabitisque sollemnitatem ejus septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis (Liber Leviticus 23, 41)
super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini (Liber Leviticus 24, 4)
per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno (Liber Leviticus 24, 8)
ædes Levitarum quæ in urbibus sunt semper possunt redimi (Liber Leviticus 25, 32)
suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est (Liber Leviticus 25, 34)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus (Liber Leviticus 25, 38)
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra (Liber Leviticus 26, 5)
ego quoque hæc faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quæ ab hostibus devorabitur (Liber Leviticus 26, 16)
et recordabor fœderis mei pristini quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus hæc sunt præcepta atque judicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israël in monte Sinai per manum Mosi (Liber Leviticus 26, 45)
quod si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino juxta mensuram sementis æstimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti (Liber Leviticus 27, 16)
omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino (Liber Leviticus 27, 28)
