Mosaico decorativo

Trouvé 2330 Résultats pour: Sed

  • et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui jerant ad prædandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo (Liber I Samuelis 14, 15)

  • sed et Hebræi qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Jonathan (Liber I Samuelis 14, 21)

  • nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa ejus non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum (Liber I Samuelis 15, 3)

  • quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad prædam es et fecisti malum in oculis Domini (Liber I Samuelis 15, 19)

  • sed nunc porta quæso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum (Liber I Samuelis 15, 25)

  • at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israël et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum (Liber I Samuelis 15, 30)

  • direxerat enim aciem Israël sed et Philisthim ex adverso fuerant præparati (Liber I Samuelis 17, 21)

  • dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 17)

  • et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua (Liber I Samuelis 19, 9)

  • dixit autem David ad Jonathan ecce kalendæ sunt crastino et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ (Liber I Samuelis 20, 5)

  • requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis juxta lapidem cui est nomen Ezel (Liber I Samuelis 20, 19)

  • absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendæ et sedit rex ad comedendum panem (Liber I Samuelis 20, 24)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina