Mosaico decorativo

Trouvé 2330 Résultats pour: Sed

  • audivit autem Abdemelech Æthiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin (Liber Ieremiae 38, 7)

  • et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid (Liber Ieremiae 38, 14)

  • dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies (Liber Ieremiae 38, 15)

  • juravit ergo rex Sedecias Hieremiæ clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui quærunt animam tuam (Liber Ieremiae 38, 16)

  • et dixit Hieremias ad Sedeciam hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas hæc non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua (Liber Ieremiae 38, 17)

  • et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant mihi (Liber Ieremiae 38, 19)

  • ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis et ipsæ dicent seduxerunt te et prævaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in cæno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te (Liber Ieremiae 38, 22)

  • et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem hanc conburet igni (Liber Ieremiae 38, 23)

  • dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba hæc et non morieris (Liber Ieremiae 38, 24)

  • anno nono Sedeciæ regis Juda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus ejus ad Hierusalem et obsidebant eam (Liber Ieremiae 39, 1)

  • undecimo autem anno Sedeciæ mense quarto quinta mensis aperta est civitas (Liber Ieremiae 39, 2)

  • et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis (Liber Ieremiae 39, 3)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina