Mosaico decorativo

Trouvé 472 Résultats pour: Secundum Censum

  • vos secundum carnem judicatis ego non judico quemquam (Evangelium secundum Ioannem 8, 15)

  • dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram judicate eum dixerunt ergo ei Judæi nobis non licet interficere quemquam (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)

  • responderunt ei Judæi nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)

  • tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat (Actus Apostolorum 7, 44)

  • et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Jesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas (Actus Apostolorum 13, 22)

  • hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum (Actus Apostolorum 13, 23)

  • et quidam descendentes de Judæa docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri (Actus Apostolorum 15, 1)

  • secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis (Actus Apostolorum 17, 2)

  • audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Judæorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi (Actus Apostolorum 21, 21)

  • Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Judæis (Actus Apostolorum 22, 12)

  • tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens judicas me secundum legem et contra legem jubes me percuti (Actus Apostolorum 23, 3)

  • milites ergo secundum præceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem (Actus Apostolorum 23, 31)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina