Mosaico decorativo

Trouvé 374 Résultats pour: Sapientia Hominum

  • cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ (Liber Ecclesiastes 2, 3)

  • coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda (Liber Ecclesiastes 2, 8)

  • et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum (Liber Ecclesiastes 2, 9)

  • et vidi quia tantum præcederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris (Liber Ecclesiastes 2, 13)

  • nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quæsita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea (Liber Ecclesiastes 3, 10)

  • dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis (Liber Ecclesiastes 3, 18)

  • rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiæ proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est (Liber Ecclesiastes 4, 4)

  • melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem (Liber Ecclesiastes 7, 12)

  • sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo (Liber Ecclesiastes 7, 13)

  • sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis (Liber Ecclesiastes 7, 20)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina