Trouvé 1284 Résultats pour: Sanctus Terra
populo autem qui relictus erat in terra Juda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis præfecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan (Liber II Regum 25, 22)
juravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber II Regum 25, 24)
Chus autem genuit Nemrod iste cœpit esse potens in terra (Liber I Paralipomenon 1, 10)
porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus ejus divisa est terra et nomen fratris ejus Jectan (Liber I Paralipomenon 1, 19)
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israël Bale filius Beor et nomen civitatis ejus Denaba (Liber I Paralipomenon 1, 43)
cumque et Jobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum (Liber I Paralipomenon 1, 45)
obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis ejus Avith (Liber I Paralipomenon 1, 46)
sed et Segub genuit Jair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 2, 22)
contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 9)
filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha (Liber I Paralipomenon 5, 11)
dederunt igitur eis Hebron in terra Juda et suburbana ejus per circuitum (Liber I Paralipomenon 6, 55)
ipse Dominus Deus noster in universa terra judicia ejus (Liber I Paralipomenon 16, 14)