Trouvé 287 Résultats pour: Rom
elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Jasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam (Liber I Maccabaeorum 12, 16)
et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus (Liber I Maccabaeorum 13, 28)
et auditum est Romæ quia defunctus est Jonathas et usque in Sparta et contristati sunt valde (Liber I Maccabaeorum 14, 16)
post hæc autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus (Liber I Maccabaeorum 14, 24)
audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose (Liber I Maccabaeorum 14, 40)
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur hæc (Liber I Maccabaeorum 15, 15)
Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem (Liber I Maccabaeorum 15, 16)
sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub cælo in locum sanctum (Liber II Maccabaeorum 2, 18)
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniæ gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem (Liber II Maccabaeorum 3, 35)
adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta (Liber II Maccabaeorum 4, 8)
super hæc promittebat et alia centum quinquaginta si potestati ejus concederetur gymnasium et ephœbian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere (Liber II Maccabaeorum 4, 9)
et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Johannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium jura destituens prava instituta sancibat (Liber II Maccabaeorum 4, 11)