Mosaico decorativo

Trouvé 965 Résultats pour: Rex David

  • habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus (Liber II Samuelis 5, 9)

  • misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et ædificaverunt domum David (Liber II Samuelis 5, 11)

  • et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël (Liber II Samuelis 5, 12)

  • accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiæ (Liber II Samuelis 5, 13)

  • audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israël et ascenderunt universi ut quærerent David quod cum audisset David descendit in præsidium (Liber II Samuelis 5, 17)

  • et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua (Liber II Samuelis 5, 19)

  • venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquæ propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (Liber II Samuelis 5, 20)

  • et reliquerunt ibi sculptilia sua quæ tulit David et viri ejus (Liber II Samuelis 5, 21)

  • consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum (Liber II Samuelis 5, 23)

  • fecit itaque David sicut ei præceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer (Liber II Samuelis 5, 25)

  • congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël triginta milia (Liber II Samuelis 6, 1)

  • David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis (Liber II Samuelis 6, 5)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina