Mosaico decorativo

Trouvé 1033 Résultats pour: Rex David Absalom

  • recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem (Liber I Regum 12, 19)

  • factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cœtu et constituerunt regem super omnem Israël nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam (Liber I Regum 12, 20)

  • dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David (Liber I Regum 12, 26)

  • et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare hæc dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Josias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te (Liber I Regum 13, 2)

  • et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo (Liber I Regum 14, 8)

  • dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris ejus Naama Ammanites et regnavit Abiam filius ejus pro eo (Liber I Regum 14, 31)

  • tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 2)

  • ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quæ fecerat ante eum nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 15, 3)

  • sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium ejus post eum et staret Hierusalem (Liber I Regum 15, 4)

  • eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ excepto sermone Uriæ Hetthei (Liber I Regum 15, 5)

  • et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 8)

  • et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 10)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina