Mosaico decorativo

Trouvé 1033 Résultats pour: Rex David Absalom

  • post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron (Liber II Samuelis 15, 7)

  • misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël dicens statim ut audieritis clangorem bucinæ dicite regnavit Absalom in Hebron (Liber II Samuelis 15, 10)

  • porro cum Absalom jerunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes (Liber II Samuelis 15, 11)

  • accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom (Liber II Samuelis 15, 12)

  • venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israël sequitur Absalom (Liber II Samuelis 15, 13)

  • et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii (Liber II Samuelis 15, 14)

  • et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo (Liber II Samuelis 15, 22)

  • porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans (Liber II Samuelis 15, 30)

  • nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quæso consilium Ahitofel Domine (Liber II Samuelis 15, 31)

  • cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite (Liber II Samuelis 15, 32)

  • et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri (Liber II Samuelis 15, 33)

  • si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel (Liber II Samuelis 15, 34)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina