Trouvé 374 Résultats pour: Respondit
dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quæ dedi militibus Israël et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura (Liber II Paralipomenon 25, 9)
cumque hæc ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo (Liber II Paralipomenon 25, 16)
respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis (Liber II Paralipomenon 31, 10)
at illa respondit eis hæc dicit Dominus Deus Israël dicite viro qui misit vos ad me (Liber II Paralipomenon 34, 23)
et respondit Sechenia filius Jehihel de filiis Helam et dixit Ezræ nos prævaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terræ et nunc si est pænitentia Israël super hoc (Liber Esdrae 10, 2)
et respondit universa multitudo dixitque voce magna juxta verbum tuum ad nos sic fiat (Liber Esdrae 10, 12)
et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram (Liber Nehemiae 8, 6)
ad hæc uxor ejus irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynæ tuæ modo paruerunt (Liber Thobis 2, 22)
ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum (Liber Thobis 3, 9)
tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quæcumque præcepisti mihi faciam pater (Liber Thobis 5, 1)
tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem ejus penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet (Liber Thobis 5, 3)
at ille respondit ex filiis Israël et Tobias dixit ei nosti viam quæ ducit in regionem Medorum (Liber Thobis 5, 7)
