Mosaico decorativo

Trouvé 2484 Résultats pour: Reges Israel

  • egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriæ equos venundabant (Liber I Regum 10, 29)

  • de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore (Liber I Regum 11, 2)

  • igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël qui apparuerat ei secundo (Liber I Regum 11, 9)

  • sex enim mensibus ibi moratus est Joab et omnis Israël donec interimerent omne masculinum in Idumea (Liber I Regum 11, 16)

  • eratque adversarius Israël cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israël regnavitque in Syria (Liber I Regum 11, 25)

  • et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras hæc enim dicit Dominus Deus Israël ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 31)

  • porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israël (Liber I Regum 11, 32)

  • te autem adsumam et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua erisque rex super Israël (Liber I Regum 11, 37)

  • si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et præcepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et ædificabo tibi domum fidelem quomodo ædificavi David et tradam tibi Israël (Liber I Regum 11, 38)

  • dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt (Liber I Regum 11, 42)

  • venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem (Liber I Regum 12, 1)

  • miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israël et locuti sunt ad Roboam dicentes (Liber I Regum 12, 3)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina