Trouvé 2484 Résultats pour: Reges Israel
et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 28, 24)
hæc dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Jacob (Prophetia Ezechielis 28, 25)
et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus pro eo quod fuisti baculus harundineus domui Israël (Prophetia Ezechielis 29, 6)
neque erunt ultra domui Israël in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 29, 16)
in die illo pullulabit cornu domui Israël et tibi dabo apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 29, 21)
et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare cœperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ suæ (Prophetia Ezechielis 32, 10)
ibi Idumea et reges ejus omnes duces ejus qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum (Prophetia Ezechielis 32, 29)
et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israël audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me (Prophetia Ezechielis 33, 7)
tu ergo fili hominis dic ad domum Israël sic locuti estis dicentes iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus (Prophetia Ezechielis 33, 10)
dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 11)
et dicitis non est recta via Domini unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 20)
fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israël loquentes ajunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 33, 24)