Mosaico decorativo

Trouvé 483 Résultats pour: Regem Jora

  • et reversus fuerat ut curaretur in Hiezraël propter vulnera quia percusserant eum Syri prœliantem contra Azaël regem Syriæ dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezraël (Liber II Regum 9, 15)

  • miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et majores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quæcumque jusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac (Liber II Regum 10, 5)

  • duæ vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem (Liber II Regum 11, 7)

  • et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et ædis circum regem (Liber II Regum 11, 11)

  • produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex (Liber II Regum 11, 12)

  • vidit regem stantem super tribunal juxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terræ lætantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio (Liber II Regum 11, 14)

  • pepigit igitur Jojada fœdus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum (Liber II Regum 11, 17)

  • tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terræ deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium et sedit super thronum regum (Liber II Regum 11, 19)

  • reliqua autem sermonum Joas et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum regum Israël (Liber II Regum 13, 12)

  • dixit ad regem Israël pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis (Liber II Regum 13, 16)

  • cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum (Liber II Regum 14, 5)

  • remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda dicens carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano et conculcaverunt carduum (Liber II Regum 14, 9)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina