Trouvé 20233 Résultats pour: Re
væ duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis (Liber Ecclesiasticus 2, 14)
væ dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo (Liber Ecclesiasticus 2, 15)
væ his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas (Liber Ecclesiasticus 2, 16)
et quid facietis cum inspicere cœperit Deus (Liber Ecclesiasticus 2, 17)
qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius (Liber Ecclesiasticus 2, 18)
qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius (Liber Ecclesiasticus 2, 19)
Deus enim honoravit patrem in filiis et judicium matris exquirens in filios (Liber Ecclesiasticus 3, 3)
et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam (Liber Ecclesiasticus 3, 5)
qui honorat patrem jucundabitur in filiis (Liber Ecclesiasticus 3, 6)
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri (Liber Ecclesiasticus 3, 7)
qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt (Liber Ecclesiasticus 3, 8)
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum (Liber Ecclesiasticus 3, 9)