Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad (Canticum Canticorum 6, 4)

  • dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis (Canticum Canticorum 6, 5)

  • sexaginta sunt reginæ et octoginta concubinæ et adulescentularum non est numerus (Canticum Canticorum 6, 7)

  • una est columba mea perfecta mea una est matris suæ electa genetrici suæ viderunt illam filiæ et beatissimam prædicaverunt reginæ et concubinæ et laudaverunt eam (Canticum Canticorum 6, 8)

  • quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata (Canticum Canticorum 6, 9)

  • descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica (Canticum Canticorum 6, 10)

  • revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te (Canticum Canticorum 6, 12)

  • quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis junctura feminum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis (Canticum Canticorum 7, 1)

  • duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreæ (Canticum Canticorum 7, 3)

  • collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinæ in Esebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quæ respicit contra Damascum (Canticum Canticorum 7, 4)

  • caput tuum ut Carmelus et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus (Canticum Canticorum 7, 5)

  • dixi ascendam in palmam adprehendam fructus ejus et erunt ubera tua sicut botri vineæ et odor oris tui sicut malorum (Canticum Canticorum 7, 8)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina