Trouvé 20233 Résultats pour: Re
homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus (Liber Proverbiorum 29, 5)
homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem (Liber Proverbiorum 29, 8)
vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem (Liber Proverbiorum 29, 9)
totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum (Liber Proverbiorum 29, 11)
pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus (Liber Proverbiorum 29, 13)
rex qui judicat in veritate pauperes thronus ejus in æternum firmabitur (Liber Proverbiorum 29, 14)
virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundet matrem suam (Liber Proverbiorum 29, 15)
erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animæ tuæ (Liber Proverbiorum 29, 17)
servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit (Liber Proverbiorum 29, 19)
vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio (Liber Proverbiorum 29, 20)
qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat (Liber Proverbiorum 29, 24)
multi requirunt faciem principis et a Domino judicium egreditur singulorum (Liber Proverbiorum 29, 26)