Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis præstaturum (Liber II Maccabaeorum 9, 16)

  • sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum justum Dei judicium desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistulam hæc continentem (Liber II Maccabaeorum 9, 18)

  • optimis civibus Judæis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus (Liber II Maccabaeorum 9, 19)

  • et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere (Liber II Maccabaeorum 9, 21)

  • respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum (Liber II Maccabaeorum 9, 23)

  • ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur (Liber II Maccabaeorum 9, 24)

  • ad hæc considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quæ subiecta sunt (Liber II Maccabaeorum 9, 25)

  • orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum (Liber II Maccabaeorum 9, 26)

  • confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem vobis fore (Liber II Maccabaeorum 9, 27)

  • igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est (Liber II Maccabaeorum 9, 28)

  • transferebat autem corpus Philippus conlactaneus ejus qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Ægyptum abiit (Liber II Maccabaeorum 9, 29)

  • Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit (Liber II Maccabaeorum 10, 1)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina