Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros præcipitaverunt (Liber II Maccabaeorum 6, 10)

  • alii vero ad proximas cœuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre (Liber II Maccabaeorum 6, 11)

  • obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quæ acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri (Liber II Maccabaeorum 6, 12)

  • etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium (Liber II Maccabaeorum 6, 13)

  • propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit (Liber II Maccabaeorum 6, 16)

  • igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir ætate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare (Liber II Maccabaeorum 6, 18)

  • intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitæ amorem (Liber II Maccabaeorum 6, 20)

  • hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus (Liber II Maccabaeorum 6, 21)

  • ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem (Liber II Maccabaeorum 6, 22)

  • at ille cogitationem cepit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimæ conversationis et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta respondit cito dicens præmitti se velle in infernum (Liber II Maccabaeorum 6, 23)

  • non enim ætatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum (Liber II Maccabaeorum 6, 24)

  • nam et si in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam (Liber II Maccabaeorum 6, 26)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina