Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • et post triennii tempus misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum (Liber II Maccabaeorum 4, 23)

  • at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis ejus in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Jasonem talenta argenti trecenta (Liber II Maccabaeorum 4, 24)

  • acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et feræ beluæ iram gerens (Liber II Maccabaeorum 4, 25)

  • et Jason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem (Liber II Maccabaeorum 4, 26)

  • Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat præpositus (Liber II Maccabaeorum 4, 27)

  • nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati (Liber II Maccabaeorum 4, 28)

  • Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem prælatus est Cypris (Liber II Maccabaeorum 4, 29)

  • et cum hæc agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinæ regis dono essent dati (Liber II Maccabaeorum 4, 30)

  • festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico (Liber II Maccabaeorum 4, 31)

  • ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quædam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates (Liber II Maccabaeorum 4, 32)

  • unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum jurejurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus justitiam (Liber II Maccabaeorum 4, 34)

  • ob quam causam non solum Judæi sed et aliæ quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta (Liber II Maccabaeorum 4, 35)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina