Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • vidit autem Alchimus quod prævaluit Judas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus (Liber I Maccabaeorum 7, 25)

  • et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israël et mandavit ei evertere populum (Liber I Maccabaeorum 7, 26)

  • et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Judam et ad fratres ejus cum dolo verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 7, 27)

  • et venit ad Judam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Judam (Liber I Maccabaeorum 7, 29)

  • et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem ejus (Liber I Maccabaeorum 7, 30)

  • et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David (Liber I Maccabaeorum 7, 32)

  • et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quæ offerebantur pro rege (Liber I Maccabaeorum 7, 33)

  • et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe (Liber I Maccabaeorum 7, 34)

  • et juravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna (Liber I Maccabaeorum 7, 35)

  • qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia (Liber I Maccabaeorum 7, 41)

  • et exierunt de omnibus castellis Judæ in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus (Liber I Maccabaeorum 7, 46)

  • et quanta fecerunt in regione Hispaniæ et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quæ illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia (Liber I Maccabaeorum 8, 3)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina