Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis (Liber I Maccabaeorum 3, 38)

  • et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Juda et disperderent eam secundum verbum regis (Liber I Maccabaeorum 3, 39)

  • et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri (Liber I Maccabaeorum 3, 40)

  • et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriæ et terræ alienigenarum (Liber I Maccabaeorum 3, 41)

  • et vidit Judas et fratres ejus quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem (Liber I Maccabaeorum 3, 42)

  • et congregatus est conventus ut essent parati in prœlium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes (Liber I Maccabaeorum 3, 44)

  • et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Jacob et defecit ibi tibia et cithara (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 46)

  • et jejunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua (Liber I Maccabaeorum 3, 47)

  • et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies (Liber I Maccabaeorum 3, 49)

  • quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos (Liber I Maccabaeorum 3, 53)

  • et dixit his qui ædificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem (Liber I Maccabaeorum 3, 56)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina