Trouvé 20233 Résultats pour: Re
benedixitque Joseph filio suo et ait Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in præsentem diem (Liber Genesis 48, 15)
angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram (Liber Genesis 48, 16)
videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse (Liber Genesis 48, 17)
dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput ejus (Liber Genesis 48, 18)
qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater ejus junior major illo erit et semen illius crescet in gentes (Liber Genesis 48, 19)
benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israël atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen (Liber Genesis 48, 20)
et ait ad Joseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum (Liber Genesis 48, 21)
do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo (Liber Genesis 48, 22)
vocavit autem Jacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quæ ventura sunt vobis diebus novissimis (Liber Genesis 49, 1)
congregamini et audite filii Jacob audite Israël patrem vestrum (Liber Genesis 49, 2)
effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum ejus (Liber Genesis 49, 4)
Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia (Liber Genesis 49, 5)