Trouvé 20233 Résultats pour: Re
quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Liber Psalmorum 68, 27)
adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitia tua (Liber Psalmorum 68, 28)
videant pauperes et lætentur quærite Deum et vivet anima vestra (Liber Psalmorum 68, 33)
quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit (Liber Psalmorum 68, 34)
laudent illum cæli et terra mare et omnia reptilia in eis (Liber Psalmorum 68, 35)
quoniam Deus salvam faciet Sion et ædificabuntur civitates Judææ et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam (Liber Psalmorum 68, 36)
in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus (Liber Psalmorum 69, 1)
confundantur et revereantur qui quærunt animam meam (Liber Psalmorum 69, 3)
avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge (Liber Psalmorum 69, 4)
exultent et lætentur in te omnes qui quærunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum (Liber Psalmorum 69, 5)
ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris (Liber Psalmorum 69, 6)
in justitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me (Liber Psalmorum 70, 2)