Trouvé 20233 Résultats pour: Re
pepigi fœdus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine (Liber Iob 31, 1)
quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis (Liber Iob 31, 2)
nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat (Liber Iob 31, 4)
si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula (Liber Iob 31, 7)
si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum (Liber Iob 31, 9)
si contempsi subire judicium cum servo meo et ancillæ meæ cum disceptarent adversum me (Liber Iob 31, 13)
quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus et cum quæsierit quid respondebo illi (Liber Iob 31, 14)
si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduæ expectare feci (Liber Iob 31, 16)
quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meæ egressa est mecum (Liber Iob 31, 18)
si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem (Liber Iob 31, 19)
si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem (Liber Iob 31, 21)
semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus ejus ferre non potui (Liber Iob 31, 23)