Trouvé 20233 Résultats pour: Re
quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini (Liber Iob 19, 22)
quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro (Liber Iob 19, 23)
stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice (Liber Iob 19, 24)
scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim (Liber Iob 19, 25)
quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est hæc spes mea in sinu meo (Liber Iob 19, 27)
quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum (Liber Iob 19, 28)
respondens autem Sophar Naamathites dixit (Liber Iob 20, 1)
doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiæ meæ respondebit mihi (Liber Iob 20, 3)
quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritæ ad instar puncti (Liber Iob 20, 5)
filii ejus adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum (Liber Iob 20, 10)
ossa ejus implebuntur vitiis adulescentiæ ejus et cum eo in pulverem dormient (Liber Iob 20, 11)
cum enim dulce fuerit in ore ejus malum abscondet illud sub lingua sua (Liber Iob 20, 12)